Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nostro arbitrio finaliter in hoc facto \ellent per­stare; (jui obligarunt se dicentes : vt si populi Domini Stephani Praepositi de Chorna non starent in omnibus, remanerent, ac pro deuictis haberen­tur; si autem ipse Martinus, aut frater eius Hel­ieius nostrum intellectum efugeret, omnem cau­sam suam amitterent ; tunc ipse Martinus coram nobis respondit dicens : vel de villa Horpach sex homines Domini Slqpjflfani Praepositi, quidam ex ipsis personaliter venrcntes, quidam auxilio et con­silio alienos adducentes, ipsum Martinum, et fra­Irem eius Helleum nocte in domo sua verberantes, in multis plagis reliquerunt; e contra Iobagiones Praepositi responderunt : vt non per se, nec suo consensu, et consilio fecissent. Nos autem, quia nocte semper fuit , et nemo viderat, adiudicaui­mus : vt illi sex homines singulis duodecim perso­nis probarent, ac se purgarent; et testes produ­cerent de omnibus hominum gentibus; scilicet de seruientibus regis, et de Iobbagionibus Castri, et de aliis hominibus, qui sunt genere liberi et bo­nae famae ; et media pars , scilicet triginta sex homines, sacramentum praestarent ; Quidam assi­gnatis septuaginta duobus hominibus , et aliis su­pra multis Nobilibus et Iobagionibus castri , co­ram praedicto fratre Gerardo et Petro Curiali Co­mite Soproniensi, ac aliis multis Iobagionibus in villa Christiana probassent , et testes sacramentum praestare voluissent, ipse Martinus se recognoscens, noluit sacramentum eorum recipere ; sed illos sex homines iustilicatos tanquam innoxios in pace di­misit, Pristaldo nomine Vrus mediante ; ita vt nec per ipsum Martinum , vel per fratrem eius Elleum, in processu temporis possit inde aliqua Tom.III. Vol.II. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom