Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ck. 122G. Capiluli 1aurinensis testinioniales de tnrra Monyorohereh per Seraphinum Abbati de Leben venditci, Capitulum Geuriensis Ecelesiae omnibus , quibus praesentes litterae legendae occurrerint, salutem et orationes inDomino. Vniuersorum notitiae significandum duximus, quod Seraphjn , filius Somos, praesentiae nostrae assistens, confessus est, se et fratrem suum Saulum magistrum , terram suam , quae vulgo M o n o r o q u e r e c h vocatur , lerrae Abbatis de Liben contiguam, ad deceni mansiones, quae Lehen vocantur, sufficientem , Leonardo Abbati eiusdem Ecclesiae pro XII. marcis argenti vendidisse, quas in eodem instanti, eidem Yenditori, ab-Abbate iam dicto, plenarie solutas vidimus. Vnde in argumentum rei memoriter relinendum , litteras sub sigillo nostro dari feciinus. Anno incarnationis dominicae MCCXXVI. In Scultetiis Mart. Schwartner p. 145. scp .1. Ch. 1226. Capitulum Iaurinense de possessione quadam, in insula Rdbahbz, iuxta villam Kgra, per Conuentum Chornensem ab Andrea, filio Corrardi de Sopronio, centum pensis emta, testatur. Benedictus , Dei gratia, Iaurinensis Ecclesiae Praepositus et Capitulum eiusdem Vniuersis, quibus litterae praesentes ostendentur, salutem in salutis auctore. Notum facimus vniuersis praesentibus ac futuris : Quod Andreas filius, Corrardi de Sopronio, ad nos venit, et nobis taliter retulit dicens: quod terram suam in Rabakoz, iuxta villam Vgra iacentem, antiquis metis circum quaque distinctam , Ecclesiae Beatae Michaelis Archangeli m Chorna pro centum pensis vendidisset, per-