Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

vel aliquibus possit, vel debeat dissensione violari, aut eoneertatione perturbari, sigillorum mei vide­licet et capituli munimine feci roborari. Actum publice anno Incarnationis Domini Millesimo, du­centesimo, tricesimo quarto. " Apud Bardosy Supplem. Scepus. p. 13. sqq. Tran­suintum est hoc diploma per Capitulum Cracouiense Anno 1570. A. Ch. f254. Charta Bartholomaei, Quinque-Eccl. Epi­scopi, sepulturam suam apud Cluniacum eligentis^ Vniuersis praesentes litteras inspecturis Bar­tholomaeus, miseratione diuina Quinque-Ecclesi­ensis Episcopus, salutem in vero salutari. Vniuersi­tati vestrae notum facimus, quod ob deuotionem et dilectionem, quam habemus erga Sanctos Patres et Dominos , Abbatem, et conuentuiu Cluniacen­sem, volumus et ipsis concedimus, vt anima diui ­nitus vocata, de corpore egressa, ipsum corpus nostrum in eodem sacratissimo Cluniacensi Mona­sterio, in quo etiam G e n i t or i s nostri corpus quiescit, sepulturae tradatur, et ibidem incommu­tabiliter nostrae vltimae voluntatis vltimam ele"i­o mus sepulturam. In cuius rei testimonium praesen­tibus litteris sigillum nostrum duximus apponen­dum. Actum Anno Domini MCCXXXIV. " Ex chartario Cluniacensi, Thesanr. Anecdot. Ed­mundi Martene et Vrsin. Durand. Tom. I. col. 978. Koller Epp. Quinq. Tom. II. p. 78. sq. J. Ch. 1254. Compositio fratrum Acus, Nicolai, et Dio­nysii cum Comite Michaele super possessione Szemenye. Bartholomaeus, Dei gratia , Wesprimiensis E­piscopus, omnibus praesentes litteras inspecturis, Tom.III. Vol.IL 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom