Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tri, et in Oziag terrara pro vno aratro suftiei­entem. Item Magister Buzad per se in terraRing terram pro vno aratro, et vnam vineam; quas videlieet possessiones superius expressas, vnanimi­ter et vna, seu sincera voluntate dicto monaste­rio contulerunt iure perpetuo possidendas. Hoe etiam adiecto, quod specialem Patronatum et protectionem dictae Ecclesiae Arnoldo , Keled et Ponytli, seu ipsorum successorihus admiserunt, et obediuerunt sincera voluntate: quia paterPrae­dictorum potiora ipsi Ecclesiae ordinauit. Et per eumdem Arnoldum, filium Buzad, dictum mona­sterium est institutum et fundatum. Nihilominus tamen ceterae generationes Hoholdi habebunt se­pulturara. Ut igitur huius donationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes ad instan­tiam praedictorum concessimus litteras sigilli no- . stri munimine roboratas. Si quis vero pertinax huius donationis paginae temerario cursu contrai­re attentauerit, iram omnipotentis Dei incurrat, et sanctae regiae indignationis seueritatem in suae personae dignitatem, et rerum suarum proscri­ptionem vehementius experiatur. Datura Anno gratia MCCXXXIV. Ptegni autera nostri Anno XXXI." Litteras has transumserunt Conuentus S. Aegidii de Simighio A. 1503. Capitulum Ecclesiae S. Michaclis de Castroferreo An. 1332. Capitulum Chasmense An. 1399. MSS. Iieuenesi Tomo ;GGG. nro. XXIX. p. 156. sqq. A. Ch. 1234. Fassionales Miho, de genere Misholcz, super terra Maly coram capitulo Agriensi vendita. Omnibus Christi lidelibus, praesens scriptum inspecturis, Vniuersum Agriensis Ecclesiae deuo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom