Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

«Serenitatem regiam rogamus, et hortamur atten­te, in remissionein tibi peccaminum iniungentes , quatenus, sicut de iure teneris , pium promissum huiusmodi exsequutioni regia liberalitate deman­dans , sic ecclesiam ipsam construere, ac ditare studeas amplis possessionibus et dotare, quod ae­terni regis gloriam inde valeas promereri, et nos Celsitudinein tuam condignis gratiarum retributio­nibus prosequamur. Datum Perusii VIII. Kal. Nouembris. Pontificatus nostri anno VIII. " E MSS. Garampii Katona Tom. V. p. 705. Hanc jiraecesserat epist. 282. ex reg. anni VIII. qua idem Pontifex Belae, regi iumori nunciat , se ex insigni la­borum fructu , quem frater Paullus Hungarus, •et Hiaoynthus Odrouansius, vterque ex S. Dominici fa­milia , apud Cumanos fecissent, permotum esse, vt genti episcopum daret. etc. " A. Ch. 1234. Idem Gregorius IValachos, graeci ritus > inter Cumanos habitantes , ad vnionem per Belam re­gem compelli iubet. Gregorius — — Belae regi, primogenito re­gis Vngariae. — — — In Cumanorum Episco­patu, sicut accepimus, quidam populi, qui Wa­lachi vocantur , exsistunt ; qui , etsi censeantur nomine Christiano, sub vna tamen fide varios ri­tus habentes et mores, illa committunt, quae huic nomini sunt inimica. Nam romanam Ecclesiam contemnentes, non a venerabili fratre nostro epi­scopo Cumanorum , qui loci Diaecesanus existit, sed a quibusdam pseudoepiscopis, Graecorum ri­tum tenentibus , vniuersa recipiunt Ecclesiae Sa­cramenta, et nonnulli de regno Vngariae tam Vn­gari, quam Teutonici, et alri orthodoxi, morandi

Next

/
Oldalképek
Tartalom