Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1254. Idem Gregorius eumdem Episcopum a zelo contra Haereticos collaudat, indulgentiasque terrae sacrae largiendi facultatem ei concedit. Gregorius — — ven. fratri episeopo Bosnen­si — — Exsultamus in Domino et ei gratiarum ^xsoluimus actiones , quod dilectus filius noster Iacobus, Praenestinus electus, tunc apostolicae se­dis legatus , ad purgandam terram Bosnae, quae velut terra deserta et inuia, diu luxit et languit, spinis eam repientibus et vrticis, factaque cubile draconum et pascua strutionum, in tenebris et vmbra mortis versabatur fere totaliter, prudenter intendens quondam episcopo Bosnensi, exin­de, culpis suis exigentibus, de mandato nostro amoto, te, de quo sinceram in Domino conscien­tiam obtinemus, genti eiusdem terrae, auctoritate nostra praefecit in episcopum, et pastorem. Nos igitur ratum et gratum Iiabentes ac sperantes , quod per te, vtpote vas electum a Domino, tam in episcopatu tuo, quam locis adiacentibus haere­tica prauitas exstirpetur , fraternitatem tuam mo­nemus et hortamur in Domino, per apostolica ti­bi scripta mandantes, quatenus assumta virtutis constantia , et spiritu ad fortitudinem roborato, ad hoc sic efficaciter et sollerter intendas, quod de sparso semine colligere vaieas mancipulum fru­ctuurn aeternorum. Yt autem olficii tui debitum contra pestiientes huiusmodi libentius et efticacius prosequaris; vniuersis catholicis, per regnum Hun­gariae constitutis, qui ad commonitionem tuam , Crucis assumto charactere, ad Haereticorum ex­terminium se accinxerint, illam indulgentiam, il­ludque priuilegium elargimur, quae accedentibus ad terrae sacrae subsidium conceduntur. Datum

Next

/
Oldalképek
Tartalom