Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Ex reg. anni VIII. cpist. 178. Koller Epp. Quinque. Tom. I. p. 249. Katona Torno V. p. 696. A. Ch. 1234. Gregorius PP. IX. Andream II. R. II. ne a bene ceptis abduci se nefariis impiorum consiliis sinat 7 admonet. Gregorius — — nobili viro, A. illustri regi Vngariae, Spiritum consilii sanioris. Quia vbi amor, ibi oculus ; et vbi dolor, ibi manus; ex multa aflfectione, qua personam tuam specialius amplexamur , prouenire dignoscitur , vt quanto sincerius te diligimus inter reges catholicos, et principes christianos , tanto amplius de salute animae tuae solliciti, ad honorem tuum feruentius adspiremus. Sed et illud te scire volumus, quod quum nobis aliqua tuae saluti contraria referuntur, magnam tristitiam inferunt cordi nostro ; quia quum te nostrum , et ecclesiae specialem filium reputemus; tibi , quem diligimus tenere, non possumus non dolere. Vnde non absque mentis amaritudine serenitali regiae salutationis alloquium cogimur denegare; quum nulli vnquam Principum , quamdiu vinculo sit excommunicationis adstrictus, Romana Ecclesia consueuerit scribere cum salute. Quum enim olim super multis abusionibus et enormitatibus abusiuis, quae fiebant in regno Vngariae contra ecclesiasticam libertatem; quae vergebant in derogationem fidei , et ignominiam, et confusionem regiae dignitatis, validus et stupendus clamor frequenter ad sedem apostolicam ascendisset; nos, quorum instantia est, secundum Apostolum , ecclesiarum omnium sollicitudo continua, de regno militantis ecclesiae colligere scan-