Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

stica vtilitate pensata, vniuimus ; vt deinceps vna •dignitas censeatur ; ac vni et eidern Praelato sit subiecta. Hanc igitur nostrae vnionis paginam, ad cautelam futurorum nostro et Capituli Colocensis, fratrum etiam saepe dictae Ecclesiae Sancti Lau­rentii sigiiJis fecimus roborari. Actum anno Gra­tiae Millesimo ducentesimo trigesimo tertio. Indi­etionesexta, quarto die intrante DecemJDre. Pon­tificatus nostri anno decimo quarto. Yenerabili Tito Praeposito, Ygolino Lectore, Antonio Can­tore, Benedicto Arclii-Diacono, Trerem TJiesau­rario Ecclesiae Colocensis , TJioma Praeposito S. Laurentii , et A. Diacono Budrugliiensi , Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Nulli ergo nostrae confirmationis — Si quis autem — Datum Stri­gonii. Tertio Nonas Ianuarias , Pontificatus vero Domini Gregorii Papae noni, anno septimo. NuJ­li ergo nostrae confirmationis — Si quis autem — Datum Laterani. Tertio Idus May. Anno VIII. " E libro VIII. nro CLXXXII. A. Ch. 1234. Jdem Gregorius profectionem in terram S. recusantes ad implendum votum excommunicationis etiam sententia stringi iubet. Gregorius Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Venerabili fratri — Episcopo Quinqueecclesien. et Dilecto Filio — — Decano Sancti Petri in foro Laudun. salutem et apostolicam benedictionem. Etsi eos, quibus olim non vouisse liberum extitit, ad executionem voti vinculum necessitatis adstrin­gat, votumque suJ)iaceat coactionis imperio, quod pio quis consilio ductus emisit; potest tamen pre­sidentis auctoritate redimi, et etiam commutari, Tom. III. Vol.II. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom