Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Tioster — Colocensis A. Episcopus, loci Dioecesa­nus, tenuitate pensata ipsam Archidiaconatui Bu­drughiensi suae Dioecesis, tam Colocensis, quam eiusdem S. Laurentii Hoiensis Ecciesiaruin Capitu­lorum, accedente consilio et assensu,deliberatione pia et prouida duxerit vniendam, et dilectus filius noster — Praenestinus electus , nunc in partibus illis Apostolicae sedis Legatus vnionem huiusmodi confirmarit, eam apostolico dignaremur munimine roborare. Nos igitur precibus tuis benignum im­pertientes assensum, quod super hoc ab eodem Ar­chiepiscopo pie et prouide factum est, et in litte­ris eorumdem Legati et Archiepiscopi plenius con­tinetur, ratum habentes et gratum, illud auctori­tate Apostolica confirmamus — communimus. Ad maiorem autem huius rei euidentiam tenorem lilte­rarum eiusdem Legati , quas litterarum praefati Archiepi. super hoc confectarum formam continere perspeximus, praesentibus dtiximus inserendum ; qui talis est : Venerabili in Christo Patri —• Dei gratia A. Episcopo et dilecto in Christo Colocensi et Bachiensi capitulis, Iacobus, miseratione Diui­na, Praenestinus electus, Apostolicae sedis legatus , salutem in Domino. Cum a nobis petitur — per­ducatur effectum. Cum ig-itur deliberatione habita de prudentum consilio vos, Yenerabilis in Christo Pater A. Episcope , Ecclesiam S. Laurentii deBoj, quae Praepositura existit, propter tenuitatem ipsi­us, necessaria catisa , et vtili suadente, Archidia­conatui Budrughiensi duxeritis vniendam, vestro ac Capituli, ac Clericorum Ecclesiae ipsius ad hoc accedente consensu : Nos Yestris iustis preeibus inclinati, vnionem ipsam gratam et ratam haben­tes, sicut prouide et canonice facta est, et in lit-

Next

/
Oldalképek
Tartalom