Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1253. Idem Gregorius V. Viduam in protectionem sedis Apostolicae suscipit. Gregorius — — dilectae filiae, nobili mulie­ri. Y. Yiduae, Ducissae de Opal, salutem Inter ceteras apostolicae sedis curas, quibus iugi­ter occupamur, cordi nostro est, humilium rele­uare grauamina, et subuenire oppressionibus vi­duarum; vt defensionis nostrae munitae praesidio, a peruersorum molestiis, securae nianeant et quie­tae. Tuae igitur, dilecta in Cliristo filia, deuotio­nis precibus inclinati, tuam ac filiorum tuorum personas, in deuotione Ecclesiae persistentes, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum iust.e, ac rationabiliter possidetis , sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patro­cinio communimus. Nulli ergo Datum La­terani III. nona Decembris pontificatus nostri an­11 o VII." Ex reg. anni VIT. epist. 406. eruit Garampius. Kato­na Tom. V. p. 664. A. Ch. 1255. Idem Eamdem etiam Colomanno Regi ac Du­ci commendat. Gregorius carissimo in Cliristo filio , C. illustri regi Sclauoniae , salutem ,— — Inter ce­teras — — vt supra. Quum igitur dilectam in Christo filiam, V. viduam , DucisSam in Opal, ac filios eius, in deuotione Ecclesiae persistentes , cum omnibus bonis , quae in praesentiarum iuste ac rationabiliter possident, sub apostolicae sedis protectione receperimus speciali ; serenitatem tuam rogandam duximus attente , ac hortandam, quate­nus ipsos, Ducissam et filium eius, terram et alia

Next

/
Oldalképek
Tartalom