Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
marcas puri argenti, pro fracturis dictae ecclesiae reparandis aedificiorum, et indumentis fratrum suorum, competentes expensas, in eundo et redeundo factas, praefatae ecclesiae Abbas, vel certus eius nuncius percipiat, ratum et lirmiim habuerit, ac priuilegium suum aurea scilicet bulla confirmauerit; nos ad petitionem ac mandatum praenominati patris nostri huic tam laudabili statuto gratum praebentes assensum, hoc idem per praesens priuilegium nostrum confirmamus; statuentes insuper, quemadmodum ipse pater noster statuit, quod, si praedicti loci Abbas, vel eius nuncius annuatim pro recuperanda pecunia non venerit, tam illius anni, quam aliorum, in quibus soluta non fuerit, insimul et sine diminutione percipiat. Yt igitur nostrae confirmationis series salua semper, et inconcussa maneat , nec processu temporum in irritum reuocari possit; in ampliorem fidem et cautelam praesentem concessimus paginam, sigilli nostri in perpetuum munimine roboratam. Anno Domini MCC. trigesimo tertio. Datum per manus Mathiae , Zagrabiensis Praepositi, aulae nostrae Cancellarii: Pousa magistro Tauernicorum; Andrea, filio Seraphim, dapiferorum; Pousa, filio Soulum, agazonum; Belud, filio Oslik, pincernarum magistris existentibus ; Dionysio, filio Dionysii, Vajvoda Transiluano existente; et aliis quam pluribus, magistratus et comitatus tenentibus." Apud Pray. Hier. P. II. p. 281. Katona T. V. p. 682. A. Ch. 1233. Fof •mci breuissima mandati statutorii Andreae II. R. II. Tibi Badun Pristaldo suo Dominus Rex Andreas praecipit, et demandat, vt Comitem Hud-