Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Episcopo , Nicolao fiiio Borch, Ladislao et Pous, Iudice autem Demetrio persistentibus. Datum anno Domini MCCXXXIII. Ex autographo Camerae eruit Heuenesi T. 55. p. 11. Katona Tom. V. p. 673. apq. A. Ch. 1233. Idem Bela pactam inter comitem Bors , et monachos Griseos S. Mariae de monie, «onuentione/n roborat. Nos Bela, Dei gratia, Ilex Hungariae, omnibus praesentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum deuenire volumus notitiam praesentium insinuatione: quod lis, quae vertebatur inter magistrum Pous, ex vna parte , et Griseos Monachos Sanctae Mariae de monte ex altera, super terra Sumuld, et Stanch et Dunazeg cum insula in praesentia nostri, nostrorumque Baronum sic fuit sententiata: quod Bors Comes veniens affirmauit se possessionem illam Magistro Pous vendidisse iustae emtionis et venditionis titulo; et quod ipse fratribus contraagentibus teneretur, seu in pretio , seu in comcambio; magistruni vero Potis omnino a tali controuersia absoluit, et possessionem praefatam permisit eidem possidere irreuocabiliter. Bors igitur Comes cum fratribus eisdem paciscens, dedit eisdem villas duas Mixcha, scilicet, quae est prope Monasterium, et alia Flechyndorph, quae est iuxta Danubium versus Po-y son, et istas duas ad praesens; post decessum ve• • ro eiusdem Bors concessit idem ipse dimidiam partem magnae villae cuiusdam, quae in vulgari Hetczer appellatur, vicinam illi villae supra dictae in perpetuum absque vllo contradictore possiden-