Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

petuum obtineat firmitatis , eontra quam scientes non veniemus , nec contra alia priuilegia vestro Monasterio a nobis , aut a Praedecessoribus no­stris indulta, Regio sigillo eam volumus commu­niri, statuentes etc. Datum VI. Kalendas Octo­bris. Anno MCCXXXIII. E Coliect. Heuenesi. Tom. 7 8. p. 97. /1. Ch. 1235. Idem Andreas priuilegium super debitis ser­uitiis populorum Kcclesiae S. Martini editum conjirmat. Andreas, Rex Hungariae, priuilegium popu­lis Ecclesiae Sancti Martini, super seruitiis debitis concessum, renouat et confirmat. Anno Domini MCCXXXIII. Originales in Areliiuo Abbatiae montis Pannoniae conduntur, vti et sententia Arbitrorum hoc in negocio. A. C/i. 1233. Bors Banus monasterio S. Mariae de monte villas quasdam, donal. Faliax mundi gloria , lapsu mobili ruit, opes , honor omnia florent, fluunt, nec persistunt, quia marcescunt; nam populatur et subuertit omnia mors amara. Beata igitur anima , quae gustato fructu saiutifero, postponit omnia praesentis vitae gaudia. Igitur ego ComesBors praedictorum bono­rum non immemor, fructus sospitate, praeeauens iu futurum, Monasterio meo in honorem Beatae Mariae fabricato, pro salute animae meae, paren­tumque meorum , villas quasdam haereditario iure me inhaerentes , quarum haec sunt nomina ; vide­licet Sumulch, Scanch, etDunaseghj cum insula, contuleram possidendas ; exoptans, vt fratres, in

Next

/
Oldalképek
Tartalom