Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ritate regali , quod si salinarii de Sopronio dare vobis noluerint sales praedictos, Comes vei Curia­lis Comes, qui in Sopronio illo tempore fuerit, autlioritate nostra cum iudicio ab eis accipiat, et Ecciesiae Yestrae sine aliquo damno totaliter tri­buat mille zuanos. Quam piam collationern nunc et in futurum ratam Iiabemus et regali auctoritate ex certa scientia confirmamus , promittentes per nos, nostrosque successores obseruare, et facere obseruari, quod superius e.xpressum, et in priui­legio Ecclesiae Yestrae a nobis concesso similiter eontinetur; et iuxta compositionem , quae inter Venerabilem Patrem Dominum Iacobuin, Praene­stinum electum, A. S. Legatum ex vna, et nos ex altera intercessit, hanc damus vobis, et suc­cessoribus vestris libertatem, vt de praedictis sali­bus ad vsus vestros tantum retineatis, quantum tu Abbas in anima tua iuraueris salinariis. Ceteri vero , vel pars ipsorum cum vobis fuerint perso­luti libere , et absque vlla conditione, in domo Vestra sub sigillo salinariorum nostrorum, et Prae­lati vestri, qui pro tempore fuerit, depouantur ; depositique seruentur vsque ad octauas Sancti Ste­phani Regis Hungariae, et tunc ab illo die vsque ad Natiuitatem Beatae Virginis faciemus vobis sol­ui argentum pro salibus , quos apud vos habebi­tis, pro singulis centum zuanis vna marca ; et si in illo termino A ros , aut salinarii nostri sales ipsos non emimus, et vobis et ecclesiae Vestrae argen­tum secundum aestimationem non soluimus , ex tunc omni tempore omnes sales illos libere in per­petuum vsum Ecclesiae Vestrae percipiatis , et vendatis iuxta vestrae arbitrium voluntatis , et omne lucrum, quod debemus nos,- vel alius Rex,

Next

/
Oldalképek
Tartalom