Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Romanae et Ilungaricae nos et successores nostros omnia et singula fideliter adimplere et in perpetuum obseruare, et a cunctis nostris subditis facere penitus obseruari. Quae omnia praedicta Nostrae maiestatis aurea bulla fecimus communiri, ne aliquibus in futurum aliqua dubietas oriatur. Acta sunt haec in hospitali cruciferorum Sancti regis de Strigonio in Praesentia Venerabilis Patris Domini Iacobi praenestini electi, Apostoiicae sedis Legati; praesentibus Domino R. Strigoniensi Archiepiscopo, Magistro Michaele Albensi praeposito, Abbate Varadiensi, et Praeposito Strigoniensi, Praeposito de Posuga , et Praeposito Vesprimiensi, Archidiacono de Sasvar, Archidiacono Barsiensi. Priore prouinciali fratrum minorum de Hungaria, fratre Marco Ordinis praedicatorum, Magistro Sancti Samsonis, Magistro S. Lazari de Strigonio. Datum per manus venerabilis VgolinJ Colocensis Archiepiscopi,Aulae regiae Cancellarii, mense Sept. die—indictione VI. A. Dominicae incarnationis MCCXXXIII. Venerabili Roberto Archiepiscopo Strigoniensi existente, Cleto Agriensi, Gregorio Iauriensi , Briccio Vaciensi , Bartholomaeo Vesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomaeo Quinque-Eccl. Reynaldo Transyluaniensi, Bulcsu Chanadiensi, Benedicto Varadiensi Episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionysio Comite Palatino, Demetrio nostrae aulae curiali Comite, et Bachiensi , Nicolao filio BorsSupprun. Ladislao Musunien. Petro , fratre Marcelli, Nitriensi, Stephano Bichoriensi Comitibus , Nicolao Magistro Tawarnicorum, et Comite Posoniensi, Mauritio dapiferorum, Michaele Agazonum, Bagni Pincernarum Magistris et