Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
delitatis seeundnm illa tempora, \t praediximus, suo intuitu dissipauit, et obstetricante manu ipsius a ixente Hungarica eductus est coluher tortuot? o sus. Sed et auctoritate summi Pontificis, qui ipsum "vocauit regem et apostolum gentis nostrae , prouincias per episcopatus distinxit, ecclesias mirifice ampliauit, et sciens scriptum in Isaia : quod in iustitia regnabit rex, et quod iudicium eleuat gentes , fecit iudicium et iustitiam inter suos, vt iustitia et iudicium essent praeparatio sedis suae; vt ©t sic diuino munere, vt rex Salamon dixit, firmaretur iustitia thronus. eius. Nos igitur , qui huius sancti regis hereditario iure, per Dei gratiam , regni solium obtinemus, cupientes praedicti Sancti Stephani in deuotione sanctae ecclesiae vestigia imitari, et attendentes, quod nostris temporibus quaedam dicebantur committi, quae in derogationem fidei Christianae, et contra sanctae ecclesiae libertates fieri videbantur: propter quod venerabilis Pater R. Sirigonien. A. Episcopus in regno nostro auctoritate Apostolica tulerat sententiam interdicti, vt scandala talium peccatorum de regno nostro per summum Pontificem auflerentur; nos et regnum per solemnes nuncios petiuimus per legatum nostrae prouinciae subueniri. Ipse vero nostris iustis petitionibus condescendens, vos reuerende Pater , domine Ia. Praenestine electe , A. S. Legate , in Vngariam cum plenae legationis officio destinauit: sicut in Yestris, et nohis missis inde litteris plenius continetur. Quare post tractatus multiplices, et diuersos, per Nicolaum Tauernicor. et Mauricium Dapifer. Michaelem Agazonum, Bagni Pincern. Magistros, Iobbagiones, nuncios et procuratores nostros, ad hoc speciali-