Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1233. Andreas II. R. II. de malis regni exscin­dendis Iacobo Praenestino S. A. Legato semet iura­mento in Beregh obstringit. Obis Domine Iacobe, Prenestine electe, A­postolice sedis legate , vice et nomine Romane ecclesie, et omnium Ecclesiarum Yngarie. Nos Andreas, Rex Hungarie, iuramus ad sancta Dei Euangelia, omnia et singula Capitula infrascripta obseruare. Statuentes ea a filiis nostris, et a no­stris successoribus in perpetuum obseruari, et in nullo contrauenire, quacunque occasione , vel fraudem comittere in eis, quin fiant, sicut infe­rius continentur. Et precipiemus omnibus subditis nostris in regno nostro, quod omnia, et singula obseruent. Et si qui nostri mandati transgressores extiterint, sicut decuerit, puniemus. Et faciemus filios nostros et Iobbagiones iurare, secundum quod inferius de iuramento eorum continetur. Ca­pitula autem sunt hec : Iudeos, Sarracenos, siue Ismaelitas, de cetero non preficiemus nostre ca­mere , monete , salibus , collectis, vel aliquibus publicis ofiiciis , nec associabimus eos prefectis, nec in fraudem aliquid faciemus , propter quod ab ipsis possint opprimi Christiani. Item nec per­mittemus in toto regno nostro Iudeos, Sarracenos vel Ismaelitas prefici alicui publico officio. Item faciemus, quod Iudei, Sarraceni, seu Ismaelite , de cetero certis signis distinguantur, et discernan­tur a Christianis. Item non permittemus Iudeos, Sarracenos, siue Ismaelitas mancipia christiana eme­re, vel habere quocunque modo; et promittimus per nos et successores nostros constituere singulis annis , et dare Palatinum , vel alium de Iobbagio­nibus nostris, quem voluerimus , fidei christiane

Next

/
Oldalképek
Tartalom