Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
in eis, qui faceret bonum , eo quod sit omne ca- « put languidum, et omne cor moerens, et a planta pedis vsque ad verticem in eis sanitas non existat ; obedientiae iugo abiecto et eliminata nutrice liumiJitate virtutum, propter quod hostes intus ingressi , videntes ipsorum ignominiam et superbiam, desierunt Sabbatha eorumdem; construxerunt enim in loco deliciorum turrem Babel, superbiam vitae in confusionem ducentem; dirutae turres gregis, dispersique sunt per vniuersam Aegvptum ad paleas coliigendas , pro coquendis lateribus, quos habuere pro saxis, terrena videlicet opera igne cupiditatis decocta , pro soliditate virtutum, et pro humilitatis cemento , in constructione turris praedictae habuere bitumen , voluptates quidem carnales , quae profecto conglutinant, quos inficiunt et coniungunt; ex quorum foetore ac fuino jJurimi moriuntur. Sic denique ab huiusmodi turre confusionis locus deliciarum Babilonis sortitus est nomen ; quae quondam dilecta posita est in miraculum ; cum domus ipsius dudum gloriosae ac inclytaej draconibus sint repletae; sitque habitatio struthionum, item saltent ibi pilosi et respondeant in aedibus eius vlulae, ac syrenae in delubris voluptatis pangant. Dissipatis itaque taliter eius muro et antemurali, plauserunt manibus super eam omnes , per omnia sibillauerunt, et mouerunt capita sua, dicentes : haeccine est vrbs perfecti decoris? De cuius contritione Sedes Apostolica, quae cum infirmantibus infirmatur, et de subditorum scandalo vritur conturbata, repletaque amaritudine veliementi , saepe saepius sumsit resinam ad mitigandum dolorem, et vulnera eius sananda ; mittens angelos pacis, ad exhibendam eius conlri -