Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

carnati anno MCCXXX. regni autem nostri anno XX. septimo." Ex Originali membrana sanctioris Tabularii Aug. do­mus. Coll. Szechenyi. Tom. I. p. 559. A. Ch. 1250. Comes Osl, et fratres eius, nonnullas villas et molendina donant monasterio de Cliorna. In nomine Patris et Filii et Spiritus S. Ego Osl Comes salubriter disponens, qualiter in domo beati Michaelis Archangeli de Churna cfiuina ce­lebrantibus de facultatibus nostris necessaria pro remedio animae meae tribuam, in ipsa villa , in qua monasterium est situm, dedi de consensu (i­liorum , ac cognatorum meorum terram ad vnum aratrum, item medietatem insulae, quoad vsque viuo ; post mortem vero meam totaliter ad vtili­tatem dictae Ecclesiae conuertatur. Item terram Potake, quae est ad vnum aratrum; item terram Hueche, quae est ad vnum aratrum, emtionis ti­tulo collatam. Item terram Botonis, ad vnum aratrum, cum tota sylua, et cum vno molendino liac cum conditione, vt quoad vsque vitio fru­ctum dicti molendini percipiam, post mortem ve­ro meam fiat Ecclesiae. Item in villa, quae vulgo Belud nuncupatur, dedi quatuor molendina, quo­rum trium fructum ad praesens percipit Ecclesia. Item in villa Petri terram ad vnum aratrum, et de sjiua tantumdem. Amplius vltra Drauam de­di terram vnius villae, scilicet Vidus cum man­cipiis et quatuor vineis; praeterea villam Hur­pach, prout ad me pertinebat, iure hereditario. Demuin in villa Mouruch vineam vnam, et prouentus vnius mansionis, quae vulgo Lehen

Next

/
Oldalképek
Tartalom