Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

diensi: terram Ekud, Iuad, Sceuleus, et quod dicitur Hunyfalu. In comitatu Orodiensi: Alsu Wojla. In comitatu Zarand: Waro, et Wary. In comitatu vero Albensi: Bodoct et Welg. In comi­tatu Supruniensi: Petlend; et in supra dicto comi­tatu Chenadiensi: villam Baatur. Nos igitur sen­tenciam prenominati B. regis in hac parte appro­bantes , supra dictas terras iustitia suffragante pre­fato Nicolao Comiti relictas auctoritatis nostre mu­nimine eidem in perpetuum duximus confirmandas ; in testimonium confirmacionis , a nobis legitime facte, presentem paginam priuilegiantis sigilli nostri caractere roborantes. Datum per manus Vgrini, Colocensis Archiepiscopi, et aule regie Cancellarii. Anno Dominice Incarnacionis MCCXXX. Venera­bili Roberto Strigoniensi Archiepiscopo existente , Cleto Agriensi, Gregorio Geuriensi, Briccio Wa­ciensi, Bartholomeo Weszprimiensi, Slephano Za­grabiensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Ale­xandro Waradiensi, Renaldo Transiluaniensi, Bul­su Chenadiensi, Episcopis ecclesias Dei feliciter gu­bernantibus; Moyse Palatino et Comite Bichoriensi, Ladislao, aule nostre curiali comite , et Bachensi; Dionysio , Magistro Tauernicorum , et comite de Zounuk, Demetrio Magistro dapiferorum, Nico­lao, magistro Agasonum , et comite Supruniensi, Luca Magistro Pincernarum, et comite dc Bors, et aliis quam pluribus magistratus et comitatus tenen­tibus. Regni autem nostri anno vicesimo VII. " Ex authentico loannis Kissfaludi de genere Chak. Si­gillum conforme ei, quod e\hibuit Pray Sjntagmutis Tub. A. lig. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom