Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Cumanorum plantanda sollicite laboraueris, et profeceris laudabiiiter , dante Domino incremen­tum; tuis precibus benignius annuentes, te ac suc­cessores tuos a cuiuslibet subiectione, praeterquam Romani Pontificis, liberos esse decerniinus, et im­mediate ad iurisdictionem sedis Apostolicae perti­nere. Et quoniam infantia tenera potius est lacle, quam vino, quod paruulis consueuit obesse, fouen­da, praesentium tibi et successoribus tuis auctori­tate concedimus, vt siqui de gente Cumanorum ad fidem conuersi, iniiciendo forsan manus ad Cleri­cos, seu per aliud sacrilegium in Canonem incide­rint sententiae promulgatae, liceat vobis illis iuxta formam Ecclesiae beneficium absolutionis impen­dere, dummodo non sit adeo grauis, et enormis excessus, quod merito debeat ad sedein Aposto­licam destinari , ne neruus ecclesiasticae discipli­nae, qui per m&nsuetudinem flectilur, per inso­lentiam dissoluatur. Nulli ergo liceat Iianc pagi­nam nostrae constitutionis et concessionis infrin­gere. Siquis autem — — Datum Perusii Idibus Septembris Pontificatus nostri anno tertio. Ex reg. anni JIJ. Tom. I. epist. 59. A. Ch. 1230. Idem Andreas , Belae Regis, filii sui, cau­sas terrarum , perpetuitatumque per totum llegnum discutientis , factam quoad possessiones Comitis Ni­colai , fratris Vgrini , Archi - Episcopi Strigoniensis, separationem confirmat. In nomine sancte Trinitatis, et indiuidue vni­tatis. Andreas, D. g. Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie , Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Quod serael legitime est delinitum, ef

Next

/
Oldalképek
Tartalom