Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

villam Ratchu : et villam, quam habet apud ca­stellum, et viilam W epur recepit; terram vero recte diuisam in syluis, et in aliis partem recepit, partem dedit siJji. Meta autem dictae villae Ny­guan diuidit meta cum villa Gerolth ab oriente, et a meridie diuidit meta cum villa Meliclie, et ab occidente diuidit meta cum. villa Draguta ; et di­uidit meta cum villa Pousa fdio Vslup. Metae autem dictarum villarum Boron tenent metas cum eadem villa Boron, scilicet cum seruientibus re­gis; et inde tenent metas cum villa Mica et Beze, et cum villa Sana; et inde tenent metas cum villa Mereslo, et cum villa Copuryan. Metae aulem dictarum villarum Louqu, Ratchu, Zelusbic, et villa quae est apud Castellum, scilicet quae sunt — vna meta diuidit, meta cum magna villa Lou­qu et ab Ecclesia Sanctae Mariae , et diuidit meta cum villa GLirbounuc et dhiidit meta cum villa W epur, et diuidit meta CLim theotonicis, et diui­dit meta CLim Petro Comite. Vt igitur nostrae concessionis series perpetuae firmitatis robur obti­neat praesentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetLiLim roboratam. Datum per manus Mathiae, Praepositi Zagrabiensis, aulae no­straeCancellarii, anno gratiae MCCXXIX. POLIS Ta­uernicorum, Cliak Dapiferorum, Pousa filio Soumlu, agazonum nostrorum Magistris existentibLis." Ex archiuo fmperiali Wienn. Austriae Dipl. Hung. in fol. T. I. p. 74. A. Ch. 1229. Idem Bela priuilegia Patris, Abbati S. JBe­nedicti concessa, rati habet. Bela, Dei gratia , Rex, primogenitLis regis Hungariae, omnibus praesentem paginam inspe­13 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom