Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
vt nec nobis, nec aliquibus aliis , nisi solummodo vsibus iam sae]3e dictae Ecclesiae colHgantur. Ilaec autem omnia, quae praediximus , vt in aeternum praedicto Monasterio permaneant , cum magno priuilegio nostro pariterque praesentis paginae nostrae dupplici sigillo confirmari fecimus, pronunciantes filiis nostris , ipsorumque successoribus , sub iure iurando, ne aliquis ipsorum de his omnibus, quae pro remedio animarum nostrarum Beatissimae Dei Genitricis Mariae contulimus, infringere, vel minuere quispiam audeat in perpetuum." E MSS. Herenesi Tom. 53. p, 240. sqq. A. Ch. S. a. Idem Andreas monasterio S. Mariae de motite terram Strebs donat. In nomine Sanctae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis , Andreas Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque rex in perpetuum. Quoniam omnia , quae ad praesentem vitam spectant transitoria sunt, illa sola Jaudabilis esse cognoscitur intentio, quae temporalia bona dispensat , vt eorum coinmodis vtatur in terris , et eorum fructus sibi reponat in coelis. Notum igitur sit omnibus tam futuris quam praesentibus. Quod nos reuera scientes non posse nos suflicere ad quaerendain veram vitam, auxilio- religiosorum virorum, Fratrum videlicet de monasterio Dominici Bani quaerere decreuiinus , eisque bona nostra temporalia tradidimus, quatenus ipsorum praecibus aeternorum bonorum participes esse mereamur. Dedimus quoque praedictis fratribus nostris terram, quae vocatur Strebs cum tribus mansionibus, vt sint iobbagiones san-