Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Praeterea nouerint omnes , in regno nostro con stituti, cunctique simul Christiani, quod ipse Bors Comes praedictum monasterium coram Deo et Sanctis eius obtulit nobis, et fiiiis nostris , ipsorumque successoribus , quatenus et nos cum ipso, filiisque suis , filii ac Patroni simus in per. petuum. Quapropter cogaudeant nobis boni, sicut dignum est, subueniant nobiscum domui huic; peruersi autem et maleuoli pertimescant, nec damnum aliquod vel grauamen domui nostrae de cetero inferre praesumant. Notumque sit omnibus tam praesentibus , quam fuluris , quod et Nos , scientes non posse sufficere nos ad quaerendam veram vitam, auxilio religiosorum,fratrum, videlicet praedicti monasterii nostri, quaerere decreuimus , eisque bona nostra tradidimus , quatenus ipsorum precibus aeternorum bonorum participes esse mereamur. Dedimus quoque memoratis fratribus nostris libertinos denarios, qui vulgo f u m a r i i d i c u n t u r; et pondera , omnesque chybriones de Menyhart, de Laztay , de Michsa, xle Prezine , ceterisque praediis suis > et de omni populo eorum, tam de Iobagionibus, quam liospitibus cuiuscunque conditionis sint ; ad nullum enim pertinent , nec Palatinum , nec Comitem de Sopron, nec ad aliquem, nec ad ipsos, quoniam possessiones eorum et praedia libera semper fuerunt, sicut multorum accepimus testimonio. Possessores eorumdem praediorum, Comes videlicet Dionysius Florentinus, Stephanus Ipegh, Dominicus Banus , nec non et aliorum, nunquam alicui persoluerunt. Quapropter auctoritate regia firmiter praecipimus, ne aliquis de cetero libertinos denarios, vel pondera, vel chybriones ab eis exige-