Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
credimus te habere. — Datum Laterani Kalendis Februarii anno Pontif. nono. E Collect. Hcuenesi T. V. p. 3C0. A. Ch. 1225. Idern Honorias Andream H. H. ad reslitu~ enda bona monasterii de Gyssing etiam per Episcopum Vaciensem, et Abbates de Pechvdrad et Foldvar vrget. Honorius — Episcopo Vaciensi, et — Varadiensi — de Felduar Abbatibus Quinqueecclesien. Dioecesis. — Etsi debeat charissimus in Christo lilius noster — Rex Hung. illustris, Vt Princeps catholicus, omnes generaiiter Regni sui Ecclesias —• vt supra — in finem. Quo circa discretioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus comitem et militem supra dictos, vt praedicta restituant, et regem ipsum, vt restitui ea faciat, moneatis attentius, et efficaciter inducatis; ita quod studium Vestrum per elfectum appareat, et nos sollicitudinem Vestram possimus in Domino commendare. Verum, quia monasterii praefati grauamen, dissimulare nolumus, sicut nec debemus, volumus, vt nobis per litteras Vestras, quid inde factum fuerit, exponatis. Datum II. Nonas Februarii. Anno nono." E libro IX. Honorii III. A. Ch. 1225. Idetn Honorius ttiores Benedictinorum in Hun* garia, ab instituto suo degeneres , allegorice perstringit, cic per capitula annue celebranda , coercere satagit. Honorius Episcopus , Seruus Seruorum Dci, Venerabilibus Fratribus Strigoniensi, et Colocensi 3 * \