Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

qui dedignatus, vel potius dolose declinans, tibi ah ipso, velut ab hoste cauisti, non attendens, quod frustra iacitur rete ante oculos pennatorum ; nec metuens, quod saepe quis incidit in laqueum , quem pararat. Yerum, quia contra te nonnisi ex intolerabili offensa tua prouocari possemus; vt scias, nihii intolerabilius a te posse nobis inferri , quam te praeuaricationibus implicando , facere ir­ritam fidem tuam; fraternitatem tuam monemus altente , per apostolica tibi scripla in virtute obe­dientiae sub debito iuramenti districte praecipi­endo mandantes; quatenus in fide ac deuotione Apostolicae sedis et nostra inflexibilis perseuerans , nullum aduersariis Ecclesiae praestes , vel a tuis praestari permittas auxilium vel fauorem, sed vo­luntate nobis et actione satagens complacere, ini­micis Ecclesiae te potenter et patenler opponas; et specialiter in Polae, et aliarum terrarum portu­bus , quae iurisdictioni tuae spiritualiter vel tem­poraliter subesse noscuntur; omnibus transire vo­lentibus inApuliam, aditum penitus interdicas tam eos , quam ductores ipsorum spirituali et tempo­rali districtione compescens. Alioquin cum in tali ­bus culpis culpa esset relaxari vindictam, Yenera­bilibus Fratribus nostris — Patriarchae Graden­si, et Episcopo Castellano nostris dedimus litteris in mandatis, vt excommunicatum te denuncient et periurium; aliasque contra te seuerius procedentes, super variis et enormibus excessibus tuis, quibus frequens et clamosa insinuatio perculit aures no­stras , faciemus inquisitionem fieri diligentem, . vt punitus agnoscas , quod pertinax commisisti. Da­tum Perusii XII. kalendas Iulii. Pontificatus no­stri anno III." E coll. Dipl. Wagnerio— Jankovicli Tom. D. nro. II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom