Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tioni hnic sacrae Hungari etiam interfuerint, Diploma hoc res etiam nostras videhatur mihi concernere. yl. Ch. 1229. Gregorius PP. IX. Fridericum Imperatorem ob treugam cum Soldano initam, multis incusat, illa­tarumque iniuriarum vltionem Jlndreae It. II. com­mendat. Gregorius — Illustri Regi Hungariae — In­ter alia flagitia, quibus F. dictus Iinperator, fidem nominis Christiani confudit et prodidit, quatuor praecipue notare debes alphabeto quadruppiici deploranda ; quae per litteras Yenerabilis fratris nostri — Patriarchae Ierosol vmitani, Apostolicae Sedis Legati, nobis sunt fideliler intimata, et in forma treugae initae perpendit manifeste. Primo , quod arma Christiana, gladii poteslatem de altari beati Petri sumti ad vindictam malefactorum, lau­demque bonorum, sibi a Christo , per suum Yi­carium assignati, quo pacem Christi, fidem Ecclesiae defenderet, et muniret , Soldano Babiloniae, ini­mico fidei, aduersario Iesu Christi , cultori perditi Mahometi, impudentissime resignauit, denuncians ei, vt de ipso faceret, quidquid vellet; et affir­mans se nolle arma de cetero assumere contra ipsum , quem vt impugnatorern fidei fideliter im­pugnaret , acceperat imperialis culminis dignita­tem ; per quod patenter arguitur, dignitati irnpe­rii , eiusque spontaneus renunciauit honori; cum executionem gladii contra hostes fidei pacto exe­crabili, et inaudita praesumtione remitteret, po­testatis et dignitatis suae se spoliauit oflicio , causa se priuatum insinuans , cuius aflectu promisit et iurauit se cle cetero cariturum; priuilegium enim meruit dignitatis amiltere, qui concessa sibi abu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom