Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

magis idonei videfountur, secundum eonscientiam eiusdem Arcliiepiscopi, nec non et ipsius Episcopi, cpii quum fere per q uinquenniu m prior fu­erit eiusdem Ordinis in Hungaria, magis vtiles plene nouit, >et eorum, qui se ad hoc sua offerunt voluntate, te non difficilem, sed facilem debeas adhibere; maxime quum ad hunc laborem, sicut accepimus, plures pro Christo se offerant ex fratribus supradictis. Datum Laterani, XII. Kal. April. Pontif. nostri anno II. " » Ex Bullario Ortl. Praed. T. I. p. 26. Katona Tom. V. p. 536. Ex yerbis litterarum harum: Theoderieum fere per quinquenniuin priorem fuisse Ordinis Praedicatorum in Hungaria; clarescit: Dominicanos sub annum 1221. venisse in regnum isthoc; Theodericus enim iam anno superiore factus est episcopus, conuertendis antea Cu­manis tempus impendit. Recte proin ait Timon ( Epit. Chronol. p. 58.) Anno 1221, quo obiit D. Dominicus , sodales eius penetrant in Vngariam. — laurini primum eorum domicilium. " — Huius rudera, incassum diu indagata, sublatis in Vrbe Iauriana moenibus, e vallis ad portam nouam , Francisci dictam, laeuam versus, eruta sunt. Oratorii , vt videtur, sanctuarium, ad duas et mediam orgiam latum , et longum , vnam altum, ru­diter pictum , illius excitauit memoriam. Hae quoque vetustatis leliquiae A. 1821. funditus dirutae hanc ex­poscebant a me, qui eas conspexi, mensusque sutn, ex­cursionem. A. Ch. 1229. Idern Gregorius Vgrino, Colocensi A. Epi­scopo , Episcopatus Sirmiensis excitandi facultatem lar­gitur. Gregorius Episcopus ven. fratri Vgrino Archiepiscopo Colocensi, salutein et apostolicam benedictionem. Iain dudum prouide cogitans, quod Colocensis Diaecesis adeo est dilfusa, quod ipsain n o n v a I e a s i u x t a o ffi c i i t u i d e b i t u m v i-

Next

/
Oldalképek
Tartalom