Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nuper religionem amplexi essent; Pontifex, ingeiiti perfusus gaudio, ea de re exaratis ad eos litteris ( L. II. epist. 58. ) ipsos in lidem, ac patrocinium sedis apostolicae recepit; eiusque gentis Episcopum soli Romano Pontifici obnoxium esse iussit. ( Ibidem epist. 59.) Apud Raynal. ad A. MCCXXIX. n. LX. A: Ch. 1229. Idem Gregorius lioberto A. Episcopo Strigoniensi de conuersione Cumanorum gratulatur, ac in bonum eorum cooperaturis indulgentias largiendi facultatem concedit. Gregorius Episcopus ven. fratri nostro Arcliiepiscopo Strigoniensi, Apostolicae Sedis Jegato in partibus Cumanorum, saJutem et apost. bened. Gaudemus in Domino, quod labori tuo iuxta tuum desiderium fructum dedit, conuersionem videlicet non paruae multiludinis Cumanorum, iamque in partibus illis per Dei gratiam ven. Fratrem Tlieodericum , de ordine fratrum praedicatorum , eruditum in lege Domini, et vita praeclarum, auctoritate concessa tibi super lioc a sede Apostolica , in episcopum praefecisti. Quum autem gens praefata vaga , et instabilis hactenus nusquam certas habuerit mansiones, et nunc aedificare ciuitates, et villas, in quibus habitent, et Ecclesias fundare desiderent: nos audita super hoc petitione tua , praesentium tibi auctoritate concedimus , vt fideiibus , qui personaliter iuerint, vel miserint subsidium ad construendum ibidem Ecclesias, et aedificia, peccatorum indulgentiam, quae tamen centum dierum spacium non excedat, et proficiscentibus ad recuperandum