Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1228. Fragmentum litterarum ad Decanos Szdke/yios ab Episcopo T/ieodorico datarum. Tlieodoricus — — Quid vobis officit nominis mutatio, eadem manente Episcopatus erga vestram nationem ratione et virtute ? Nonne in Ecclesia Christi D. lupum et agnum vna pasci conuenit ! Quidni etiam Siculum cum Comano, et Olachoque! Respicit ne Deus personam! Acceptos habet e quauis natione, qui eum timent, et operantur iustitiam; et e diuersitate gentium , linquarumque in vnitatem fidei suos congregat. Audite Apostolum dicentem: non esse graecum , vei Iudaeum, non barbarum vel Scytham. u Apud Benko Milkov. Tom. I. p. 116. Katona Tom. V. p. 529. Cumani igitur conuersi Episcopatui. MiLkoviensi Siculorum sunt subieeti ; qui subin Cumanorum Episcopatus nomen tulit ; quod primigenii Siculi aegre tulerunt. Hoc in sensu accipienda sunt Alberici, Monachi triuin fontium verba: „ Robertus, Strigoniensis de Hungaria, nouum fecit Episcopum iu Comania , Theodoricum nomine. " Ad A. MCCXXVIH. p. 527. yt. Ch. 1228. Extractus Diplomatum aliorum anni huius. Capitulum Budense de transactione peracta testatur inter diuersos. Anno 1228. Orig. in archiuo Cap. Strigon. A. Ch. 1229. Gregorius PI\ IX. Conuersionem Cumanorum JBelae liegi iuniori vltro commendat. Gregorius — — Dilecto filio B. nato charissimi in Christo filii nostri A. illustris regis Yngariae, salutem — — Immensas gratiarum actiones referimus Creatori , qui tibi tam pium inspirauit alfectuin, vt pro Cumanis conuertendis ad ipsum