Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Cli. 4225. ldem Honorius Episcopo Vesprimiensi, spectata Canonicorum suorum egestate, praebendas ipsorum de Capellarum redditibus augeri indulget. Honorius — Episcopo Wesprimiensi — Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus , quod Ecclesiae tuae Canonici, diminuta ipsorum prouisione a tempore Concilii generalis, cum eis ex tunc non fuerint ad eorum sustentationem concessae capellae, sicut antea fieri consueuit, de redditibus praebendarum suarum , cum nimis sint exiles, nequeunt sustentari; propter quod plures ipsorum eadem relicta ecclesia, in eiusdem Clericatus coguntur opprobrium, aliorum se obsequiis mancipare. Vnde humiliter supplicuisti, vt de capellis eisdem prouisionem eorum de nostra permisione tibi ampliare liceret. Quia vero per hoc statutis derogatur eiusdem Concilii, quae seruari volumus inconcusse, te in hac parte nequimus exaudire. Verum illorum paupertatj paterno compatientes affectu, et tibi etiam prout exposcit deuotionis tuae meritum, gratiam facere cupientes, Fraternitati Tuae , de qua plenam fiduciam obtinemus, praesentium auctoritate committimus, vt si euidens necessitas vel vtilitas exigat, praedendas possis eiusdem Ecclesiae de capellis in perpetuum annectendis eisdem, sicut discretione praeuia expedire videris, augmentare ; reseruata congrua singularum capellarum Presbiteris portione. Nulli ergo — nostrae concessionis — Si quis — DatumLaterani IV. Kal. Febr. anno IX." Ibidem XXVI. Eundem in modum supplicanti Agriensi Episcopo etiam rescripsit de dato Reate septimo i Calendis Octobris anno decimo. " nro CXI.