Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Dionysio , filio Dionysii, mag. Tauernicorum; Demetrio M. Dapiferor. et Comite Poson. Nicolao Magistro et Coraite Agazonum, et quam plurimis magnificis Comitatus tenentibus ; regni nostri anno XXV " Apud Bel. Not. Hung. Tom. III. p. 97. Katona T. V. p. 524. Causa haec inter Hectorem et JVJartinum Hnaliter diremta est Anno 1251. A. C/i. 1228. Idtni Andreas iudicialem Palatini sententiam con/irmat. In nomine Sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Quoniam cuncta senescunt, et omnia transeunt; expedit, quae liic aguntur, scripti memoriae commendare. Per praesens scriptum cunctis nunc , et in posterum damus ad notitiam , quod litteras Dionysii Comitis palalini , ab ipso nobis porrectas , recepimus in haec verba : Dionysius, Dei gratia, Comes palatinus vniuersis praesens scriptum inspecturis salutem in vero Salutari. Vniuersitati omnium tenore praesentium volumus fieri manifestum, quod inter Rubinnm , filium Comitis Iob , de genere Vojk, et eius generationem ab vna parte ; ab altera Comitem Petrum, filium Comitis Marcelli de genere Thethen, et totam generationem suain, qui fuere Comes Zoclrad, item Woyna, filius Woyna; iterum Ioannes filius Fabian ; Zaszlow (Laszlow) et Mark filii Baza , filii Comitis Iob , de praedicto genere Vojk ; Arnoldus, filius Peterd, Leukus filius Descheu de genere Comitis Petri saepe tacti, et Ivan de genere Zolonigh, fomes discordiae, et