Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
biinatur, ah occidente Aruk, et Beuz terminat, a septemtrione Ketlenloum terminat. Beta terminatur ab oriente Salusuw Csostutha, a meridie Aruk, ab occidente vna parte Szekeres et Thonlie, Vruhattara, a septemtrione Ozou, Draua; ab oriente conterminatur Apatharia, et Hedelenfaka; a meridie Zazustou, et inter duas vias Padtodona, Nasak, et Felheres. Item Patarloua, ex parte Frenes, ab occidente Nogutu; a septemtrione Meder, Summum, Matris, Csida, et Bii per pontem Padogh vsque ad Patri Medues, cuius terminus Apakoshida, dein vltra Huiton. Praeterea tributis forensibus duorum locorum ditauit monasterium ad ius regale pertinentium totaliter; videlicet tributo fori, quod ibidem in Holton quinta conuenit feria; et alterius fori tributum, quod iuxta fluuium Zaua die sabbathi congregatur; vt ex his cera comparetur ad domum Dei iiluminandam, et thus ad altaria thurificanda. Ilaec quoque a secundo Bela, Almi Ducis filio, monasterio sunt condonata; qui dum et rerum temporalium compelleretur necessitate, et corporis coarctaretur debilitate, ad monasterium B. Benedicti confugit, ibique ab Abbate et fratribus, ceterisque familiaribus illius loci honorifice susceptus, et non pauca temporum per curricula de rebus ecclesiasticis sumto (summo) tentus in honore, victu vestituque tam sibi ipsi, quam suis omnibus necessaria ministrando, tum demum post reuoluta suorum annorum curricula, cum a conuentu licentiaretur, ob salutem animae suae, et pro collatis sibi beneficiis, cum gratiarum relationibus, dona promisit non modica se daturum, si quando iure sublimari haereditario contingeret, et ditari. Diuina tandem annuente clemen-