Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

taxat Strigoniensis Arehiepiscopi interessc tcneatur; attamen seu a Metropolitano, seu quolibet alioEpi­scopo, omni contradietione cessante, confirmationem, consecrationemque suscipiat , et eius monaclii ad ordines promoueantur ; more etiam Episcoporum cum mitra, sandaliis et annulo, siue in solemni cu­ria, siue episcoporum conuentu, vel in quolibet lo­co religioso liberrime possit assistere ; et diuina of­ficia celebrare. Duas praeterea capellas regias , ca­pellam videlicet B. Petri, monasterio connexam, et alteram, quae vulgo Alba Ecclesia vocatur, cum earuin Parocliiis, et omnibus pertinentiis contuli­mus praefato monasterio ; in quibus Sacerdotes ab Abbate constituti, praefato populo diuinum ple­narie exhiberent seruitium ; chrysmata vero, et oleum infirmorum quilibet Archiepiscopus vel E­piscopus dare teneatur. Praefati vero monasterii populum , iam saepe dictum, de spiritualibus in­struendi et iudicandi Strigoniensi Archiepiscopo , et Abbati committimus. In ciuili autem causa nul­li liceat iudicare praefatum Abbatem (quam Abbati) nisi forte pro qua sanguis efiundi deberet. Forum etiam bis in hebdomada stare concessimus, duobus­que in locis, vnum superius, nomine S. Petrum , aliud in vico inferiori, quarta feria; omneque tri­butuni ex eis proueniens, vsui iam dicti monaste­rii contulimus ; nec non et salicidio, ab omni in­quietudine liberrimo; quod nec tributariorum cu­piditas, nec possit potentum violentia perturbare. Insuper et liberorum denariorum tertiani partem, qui ex aduenis in Lerra Ecclesiae habitantibus de­bentur, ad calceamenta fratrum concessimus. Syl­uaruin quoque prouentus vtique Ecclesiae perti­nentes, vt in tributis porcorum, seu avundineto-

Next

/
Oldalképek
Tartalom