Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1227. Bela liex, Prirnogenitus Andreae li. H.frairibus S. Auguslini in insula iuxia Budam molendinum donat. Bela, Dei gratia, Bex, primogenitus Regis Hungariae, omnibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Cum lionestas petitiones singulorum, ex aequitatis radice procedentes, prouida discretione admittere teneamur, et Ecclesiarum paupertati et virorum religiosorum indigentiis prouidere : Ad vniuersorum notitiam volumus peruenire, quod desolationi Ecclesiae Sancti Michaelis in insula iuxta Budam condescendentes, ob remunerationem diuinae pietatis, et in remedium animae rnatris nostrae, vnum molendinum contulimus, quod est ad villam Puzadnuk. Vt ergo haec nostra donatio salua semper et inconcussa permaneat, prohibemus auctoritate regiae maiestatis omnes Comites Budenses, per teinpora constituendos, vt nunquam fratres praedictae Ecclesiae molestare praesumant super molendino Ecclesiae assignato ; et ne vnquani in irritum possit reuocari, litteras sigilli nostri munimine dedimus roboratas. A. Domini MCCXXVII. Dictum vero molendinum est iuxta molendinurn de Pelys, et est collatum fratribus Sancti Augustini. u Ex Originali memhrana Tabularii Camerae Posoniensis. MSS. Heuenesi Tom. HH. nro XXXII. p. 135. Transumsit JYlatliias A. 1483. Sigillum eius eum epigraplie : S. Belae , Dei graeia Rcgis , Primogeniti Regis Iiungariae " V. Pray Synt. Hist. Tab. IV. tig. 12. iie hae mola notalum ibiclem reperio: Fuit baec mola in terrilorio Buclae Veteris, in lluuio Kiintorfoka. u