Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Titas semper consueuerit multum fauoris liabere; in Cumania et Brodinia (al. Brodnik) terra illi vicina, de cuius gentis conuersione speratur, le­gationis officium tibi committere dignaremur, per tjuod habeas potestatem in eis terris vice nostra praedicandi, baptizandi , aedificandi ecclesias , or­dinandi Clericos, nec non et creandi Episcopos, et generaliter omnia, quae ad cultum et amplia­tionem fidei pertinent, exercendi. Quum igitur maius bonum minori sit merito praeferendum, et de tuae caritatis ardore geramus fiduciam plenio­Tcra; accedendi ad dictas prouincias licentiam ti­bi concedimus postulatam, deuotioni tuae super praedictis plenae legationis officium in eisdem prouineiis committentes. Datum Anagniae II. (al. IX. ) Kal. Aucr. Pontificatus nostri anno I. " Apud Raynald. ad An. MCCXXVII. nro. L. Bullar. Ord. Praed. Tom. I. p. 22. Et reg. A. I. ep. 59. Kato­na Tomo V. p. 509. Causam horum sic attingit Chro­nicon Alberici apud Pist. Tom. III. p. 242. „ In Hun­garia, magister Robertus Vesprimiensis, >ir bonus et religiosus , in Leodiensi Diaecesi natus, factus fuerat Archiepiscopus Strigoniensis (A. 1226.), cui cruce si­gnato , et in procinctu itineris constituto, occurrit Clius Principis de Cumania, et ait : Domine, baptisa me cum duodecim istis j et Pater ;neus veniet ad te vltrasiluas, in tali loco cum duobus millibus virorum , qui omnes desiderant de manu tua baptisari. Quo facto abiit Ar­-chiepiscopus vltrasyluas in occursum Patris illiua cum Bartholomaeo Quinqueecclesiarum Episcopo et ibi baplisati sunt vltra quindecim millia hominum. " Memi­nit euentus huius etiam Theodericus de Appoldia in vi­ta S. Dominici, scribens: Ducem Bemborch cuni mille fere ex familia eius conuerterunt (filii S. Domi­nici ) quem e sacro Baptismatis fonte non absque xnagno gaudio suscepit Serenissimus Hungariae Rex."

Next

/
Oldalképek
Tartalom