Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
templariis conluli: quod quamdiu Domina vxor mea viueret, suum fructum ipsius praedii in omnibus plenarie perciperet; cum vero iam dictae vxori extremum diem claudere contingeret, tunc demum possessio ipsa saepe dicti praedii cum proprietate ad manus Templariorum deuolueretur ; seruos tamen in eodem praedio commorantes et vineas et duo aratra conseruet illaesa. Praeter liaec autem manumisi seruos et ancillas, quorum nomina liaec sunt: Iwanc de Almad, Seequen, fratrem eiusdem ; Sud, Sicust cum fratre suo Chete ; et omnes ab eis descendentes; Felten, Iaeobus, Cumpurd, Buzad cum vxore, tamen sine filiis et filiabus; isti sunt liberi; sicut in priuilegio regio continetur; item jj^entech et Nomus de Egrud , Zench (al. Kencs^ , cum suis haeredibus ab eis desceiidentibus; Cus de Verustov cum suis< haeredibus; Iula cum suis haeredibus; loannes sine haeredibus , Rompod sine haerede , Cus , Acur , Thomas, Boc, Beneduc, Iula, Henz, Mathaei, Beneduc, quem Domina vxor mea leuauit de fonte ; Ossa , Martina fiiia Paedagoge Mariae, Festyga , Margaretta, Bug, Texe, Chola, Scereda, Sormar, Paulus , Antoleus , Sebastian, Paraz (al. Parnach), Mour, Morucs; et si forte aliqua praedictorum nomina in priuilegio Regis inserta sunt; vel si praedia ac possessiones Ecclesiis ac haeredibus a nobis inter viuos, et in extremis collata vel legata sint; in eodem priuilegio regio contineantur, non ambitiosae superfluitati, vel torpori negligentiae imputetur : quod in praesenti pagina per repetitionis prouidentiam declaratur , sed magis confirmatio , validiori relucescat effectu. — Vt autem hoc tegtamentum, nullis ynquam temporibus possit in ir-