Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

euiidem locum dignoseitur hactenus habuisse : in irritum reducentes , omnem paginam priuilegio­rum , seu quarumcunque scripturarum preteritain vel presentem, aut etiam futuram , vndccunque contra presens priuilegium apparentem ; adeo , vt nec ei audientia tribuatur. Statuimus insuper, vt nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem contra eain venire pre­sumserit; iratum sentiat Deum Omnipotentem, in­dignationemque regiam incurrat, et triginta libra­rum auri poena multetur ; quarum viginti fisco regio infiscentur , decem vero ad vsum Ecclesie deuoluantur, cui fuerit iniuria irrogata; post hec quoque presens priuilegium in sui roboris perpe­tua firmitate permaneat. Datum anno Incarnatio­nis MCCXXVII. regni autem nostri anno XXIV." Apud Farlatum T. IV. p. 557. Katona T. V. p. 495. A. Ch. 1227. Fragmentum tabalarum litem inter fratres domus militiae templi de Vrana , et Forminum, ali­osque Ecclesiae Patronos, compositam perhibentium. „ Anno Domini MCCXXVII. indictione XV. die XI. Maii, Gregcrius (Breberiensis) illustris Coines Spalatensis ; Guncellus, Archiepiscopus Spa­latensis, terminat inter fratres domus militiae tem­pli de Vrana, et Forminum, nepotem Petri Stri­sii, et alios Patronos ecclesiae, circa possessionem Ecclesiae in curia Archiepiscopali, prae­senlibus Stephano et Micha iudicibus, Drago Pri­more, Lucaro Stresii, Doimo, Formino et aliis." Farlat. Tom. III. p. 255. Katona 497.

Next

/
Oldalképek
Tartalom