Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
J. Ch. 1227. Idem Ilonorins loannem , vlterioris Sirniii Dominum , ad implementum voti , expeditionem s. L contra Paterenos suscipiendi , sub comminatione excommunicationis compellit. Honorius — — dilecto filio , nobili viro Ioanni, nato nobilis mulieris Margaritae, quondam Imperatricis Constantinopolitanae salutem etc. — Significauit nobis venerabilis Frater noster — —- Archiepiscopus Colocensis , quod tu CC. marcis receptis ab eo , crucis te signaculo insignisti contra Haereticos de Bosnia pugnaturus. Sed nequaquam attendens, quod fallitur, qui Deum credit, —• qui secundum Apostolum minime irridelur , sed derisores ipse deridet, contra dictos haereticos hactenus non curasti procedere , ab eodem Archiepiscopo pluries requisitus ; qui si propter hoc nihil recepisses , deberes nihilominus ex animo persequi perfidos , vt fidei luae probatio clarius eluceret. Quia vero displicet Deo promissio infidelis , nec praesumitur fidem hominibus seruaturus, qui verax ipsi non potest existere veritati ; nobilitatem tuam rogamus, monemus et hortamur attente, per apostolica scripta mandantes, quatenus promissionem tuam fideliter prosequens, contra inemoratos haereticos vna cum praedicto Archiepiscopo procedas viriliter et potenter ; acturus ita ex animo causam Christi, quod gratiam in praesenti, et in futuro gloriam merearis. Alioquin ne tibi contra salutem tuam noxie deferamus, dilectis filiis Praeposito et Magistro Ypolito Canonico Albensibus , Yesprimiensis Diaecesis, nostris damus litteris in mandatis, vt te ad complendum promissum , quod sine graui peccato non seruare non potes, per censurain Ecclesiasticam, appella-