Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1233. Andreas II. R. II. de malis regni exscindendis Iacobo Praenestino S. A. Legato semet iuramento in Beregh obstringit. Obis Domine Iacobe, Prenestine electe, Apostolice sedis legate , vice et nomine Romane ecclesie, et omnium Ecclesiarum Yngarie. Nos Andreas, Rex Hungarie, iuramus ad sancta Dei Euangelia, omnia et singula Capitula infrascripta obseruare. Statuentes ea a filiis nostris, et a nostris successoribus in perpetuum obseruari, et in nullo contrauenire, quacunque occasione , vel fraudem comittere in eis, quin fiant, sicut inferius continentur. Et precipiemus omnibus subditis nostris in regno nostro, quod omnia, et singula obseruent. Et si qui nostri mandati transgressores extiterint, sicut decuerit, puniemus. Et faciemus filios nostros et Iobbagiones iurare, secundum quod inferius de iuramento eorum continetur. Capitula autem sunt hec : Iudeos, Sarracenos, siue Ismaelitas, de cetero non preficiemus nostre camere , monete , salibus , collectis, vel aliquibus publicis ofiiciis , nec associabimus eos prefectis, nec in fraudem aliquid faciemus , propter quod ab ipsis possint opprimi Christiani. Item nec permittemus in toto regno nostro Iudeos, Sarracenos vel Ismaelitas prefici alicui publico officio. Item faciemus, quod Iudei, Sarraceni, seu Ismaelite , de cetero certis signis distinguantur, et discernantur a Christianis. Item non permittemus Iudeos, Sarracenos, siue Ismaelitas mancipia christiana emere, vel habere quocunque modo; et promittimus per nos et successores nostros constituere singulis annis , et dare Palatinum , vel alium de Iobbagionibus nostris, quem voluerimus , fidei christiane