Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

minuere , seu quibuslibet vexationibus fatigare ; sed omnia integre conseruentur, eorum, pro quo­rum gubernatione et snstentatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura ; salua sedis apostoli­cae autlioriiate , et diaecesani episcopi ca­n o n i c a i u s t i t i a. Si qua igitur in futurum ec­clesiastica, secularisque persona, hanc nostrae con­stitutionis paginam sciens, contra eam temere ve­nire tentauerit, secundum nostra commonita, ni ­si reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui careat dignitate, ream­que se diuino iudicio existere, de perpetrata ini­quitate cognoscat , et a sanctissimo corpore et sanguine Dei, et Domini redemtoris nostri, Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine di­strictae vltioni subiaceat; cunctis autem eidem lo­co sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Ie­su Christi: quatenus et liic fructum bonae actio­nis percipiant, et apud districtum iudicem prae­mia pacis inueniant. Amen. ( L. S. ) Ego Innocentius f. Apostolicae Ecclesiae Episcopus. •f- Ego Goithus ecclesiae Sancti Laurentii in Luci­na Presbiter Cardinalis. m. p. •j" Ego Petrus Ecclesiae Sancti Marcelli Presbiter cardinalis. m. p. •f" Ego Ragerius Presbiter Cardinalis ecclesiae San­ctae Anastasiae. m. p. -f Ego Petrus Portuensis ecclesiae Sancti Basilii Episcopus. m. p. •f Ego Ioannes Sabinensis Episcopus. m. p. •j" Ego Guido Praenestinus Episcopus. m. p. "j- Ego Guidus Sancti Nicolai in carcere Tullio Diaconus Cardinalis. m. p.

Next

/
Oldalképek
Tartalom