Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
star praefati praedecessoris nostri, dignitatem corpnationis regum Yngarorum decessoribus tuis, et ecclesiae tibi commissae, auctoritate apostolica confirmarunt. Nos igitur, eorumdem praedecessorum nostrorum vestigiis inliaerentes , praefatum ius, vt videlicet Yngarici reges ab Archiepiscopis Strigoniensibus semper debeant coronari, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti priuilegio communimus; salua semper apostolicae sedis auctoritate, a qua Yngarici Regni corona processit. Decerninitls ergo, vt nulli — — si quis autem hoc attentare praesumserit, — —Cunctis autem vobis ius idem seruantibus, sit pax Domini nostri lesu Christi; quate nus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacisinueniant. Datum Laterani per manum Iohannis, S. Mariae in Cosmidin Diaconi Cardinalis, S. R.. E. Cancellarii, indictione XII. idibus Maii. Incarnationis Dominicae Anno MCCIX. Pontificatus vero Domini Innocentii Papae III. anno XII. Apud Baluz. Tom. II. p. 323. L. XII. ep. 42. Katona H. C. Tom. V. p. 110. sq. A. Ch. 1209. Idem Innocentius monasterium S. Benedicti de Gran sub suam, et sedis Apostolicae jprotectionem suscipit. Innocentius Episcopus , Seruus SeruorumDei, dilectis filiis Abbati monasterii S. Benedicti de y Grana, cuius fratribus , tam praesentibus , quam futuris, regularem vitam professis, religiosam vitam eligentibus, apostolicum conuenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit,