Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ati quos litterae istae peruenerint, salutem et apostolieam benedictionem. Audiuimus , et audientes mirati sumus, quod cum dilectis filiis fratribusHierosolymitani hospitalis, a patribus et praedecessoribus nostris concessum sit, a nobis ipsis postmodum indultum et etiam confirmatum, vt de laboribus, quos propriis manibus , vel sumtibus excolunt, neinini decimam soluere teneantur; quidam ab eis nihilominus, contra apostolicae sedis indulgentias, decimas exigere et extorquere praesumunt, ac praLia et sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitLilum peruertentes, asserunt: de noualibus debere intelligi, vbi noscitur de laboribus esse scriptum. Quum igitur manifestum est, omnibLis, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi peruersam esse, et intellectui sano contrariam : cum secunduin capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis , quas deduxerunt, vel deducunt ad CLiItum, qLiam de terris etiam cultis, qLias propriis manibus, vel sumptibus excolunt, liberi sint penitus, et immunes; ne vllus contra eos materiam habeat indignandi. Yniuersitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo- mandamus ; qnatenus omnibus Parochianis vestris , auctoritate Apostolica prohibere curetis , ne a memoratis fratribus de noLialibus, vel de aliis terris, quas propriis manibus vel sum.tibus excolunt , seu de nutrimentis animaliLim, vllatenLis decimas praesumant exigere, vel quomodolibet extorqLiere. Q^iia vero non est conueniens , vel honestum, vt contra sedis Apostolicae k indulgentias temere, qLiae obtinere debent inuiolabilem firmitatem, eatur;mandamus vobis, firmiterque praecipimus, vt siqui monachi, canonici, cleri-