Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

rei Caslri Comitibus existentibus; Regni nostri anno quinto. Wagner Dipl. Sarus. p. 46. Kaiona H. C*~T. V. p. 95. Bardosj Decimae indagatio p. 8"2 — 3. A. Ch. 1209. Ideni Andreas Abbati S. Benedicti de Gran priuilegium Pontificalibus vtendi, a Gregorio, S. A. Legato obtentum , confert. Andreas , Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, R.amae, Seruiae, Galieiae, Lodomeriae­que Rex in perpetuum. Quoniam priorum gesta patrum modernos latere possunt, nisi diligenti be­neficio commendarentur; future ignorantie com­patientes , dignum duximus ea propalare semper litterulis compreliensa, quae viuaci voce vbique possunt ostendi. Inde est, quod nonnulle regales abbatie, in regno nostro constitute, de indulgen­tia domini Pape , infula , annulo , sandalibusque decorehtur • visum nobis fuit, quod congruum es­set rationi, vt abbatia S. Benedicti de Grana, quae antiquitate temporis et dote regali fulgebat, ea­dem fungeretur porro gratia. Et quoniam nostro tempore Gregorius de Crescentio Cardinalis, fun­ctus olficio domini pape , regnum nostrum visita­turus intrauit; consentaneum equitati fore perpen­dit, vt ad preces nostras abbas, nomine luo, qui tum temporis preerat illi aJ^batie, nec non et suc­cessores sui , eodem fulcirentur lionore; quum prefatum monasterium hoc nec dignitate , nec lio­nore minus aliis esse videatur. Quia sicut nostrum est, ecclesias vel abJ^atias dotibus ditare; sic no­strum interest, easdem honoribus sublimare. Et vt concessio, ad preces nostras obtenta , ius et robur firmitatis haberet perpetuum, priuilegium Tom. III. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom