Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriaeque Rex, in perpetuum. Diuini deco­ris (ratio) expostulat, et humani niliilominus exi­gentia iuris adprobat, vt emeritorum stipendia vi­rorum, iuxta competentem retributionis seriem, honesta et decens confoueat recompensatio; sic et humanae actiones, aequitatis tramitem imitantes, vnicuique fidelium defessionis et laboris praemium congruum, et beneuolum in retribuendum grati­tudinis officium impendisse dignoscantur. Alioquin iusti Iudicis sententia contradicit; „Merces mer­cenarii apud te non dormiat", digne iudicabuntur in contemptum. Quando ergo huic rationi sanetae et salubri laudabiliter assurgimus ; inde est, quum Demetrius deRaska, dominae Reginae nostrae pin­cernarum Magister, multum in seruitio Regni et nostro, et carissimae coniugis nostrae, tam ad do­minum Papam, quanr Imperatores, et diuersos Principes, personam et res periculo exposuerit, et fideliter desudauerit; ad instantiam eiusdem Re­ginae nostrae et consiliariorum nostrorum, telo­neuin quoddam in Comitatu de Sarus Uj-kochma, quae nunc Ujfalu vocatur; ex antiquo tempore per nostros praedecessores datum et approbatum, propter conseruationem eastri Ujvar, in praeliba­to Comitatu situati, in finibus Polonorum confir­mamus, immo de nouo damus in perpetuum ad conseruationem praefati castri; et hoc ideo, quia dictum castrum est de nouo erectum , ex singulari praedecessorum nostrorum admissione in montibus desertis; vt eo commodius et securius homines per ilLa loca deserta possent ambulare; vtque ibidern insimul facilius conuenirent homines, et villas in montis radice plantarent. Volumus itaque, vtita,

Next

/
Oldalképek
Tartalom