Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cessum atl memoriam scriptis praesentium duxiinus reuocari. Nouerint, quod tam praesens aetas, quam secutura posteritas, nos emisse quindecim capita libertinorum de villa Szonok a venerabili fratre nostro C. Agriensi episcopo, quibus cum liberum dedissemus arbitrium posse eligendi, in quo seruitio Ecclesiae B. Adalberti velint esse obligati, pincernariae seruitutis sibi elegerunt oflicium ; quibus nos annuentes, instituimus, vt inscriptum sibi Bachariorum de generatione in generationem exequantur oflicium; nec ad. aliquod aliud compelli possint seruitium. Quorum nomina sunt lraec : Vnuca, Yitalis, Thobias Nicolaus, R,osend', Bud, Burla, Nichodemus, Leba, Marcel, Ionbos. Verum ne cuiusquam machinatione, dolo, vel calumnia, huic nostrae institutioni processu temporis possit derogari, seriem scriptis iussimus annotari. Anno Incarnationis Dominicae millesimo ducentesimo nono. Regnante glorioso Hungariae rege Andrea. Me licet indigno Sanctae Strigon. Ecclesiae praesidente , Boleslao Vacziensi, Petro Geuriensi, Episcopis ; Pocone Palatino et Comite Musunen. Mocone Poson. Thoma Nitrien- Comitibus. Petro Praeposito Strigoniensi , Vbaldo Praeposito Posoniensi , Benedicto Praeposito S. Thomae , Iacobo Lectore, Dominico Cantore , Michaele Custode, et ceteris quam pluribus ecclesiae loci Canonicis existentibus. B. V. m. p. E MSS. Kaprin. Tom. XXXVII. p. 219. Heuenesi Tom. CC. siue 26. p. 117. Schwartuer Dipl. p. 338. Originales in Archiuo Camerali.