Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ingratiis, effecit. Donationis huius, ab Andrea ad coercendas Cumanorum incursiones institutae , ac mox destitutae, ortum, progressum, exitumque, plenius quam ante, ex iisdem Tabularii Vatica-; ni monumentis percipimus. Idem Rex fide verbi sui desultorie seruata, Hungaria Saracenis, ac Iudaeis censuali reddita, calamitatum maxima, prope terminum regiminis, vitaeque suae, se, ac regnuin interdicto, ministeriales vero suos Excommunicationis quoque censurae obnoxios fecerat. Credentionales, vt vocant, litteras ipsius, quibus de interdicto puhlicato contra Robertum A. Episcopum Strigon. Gregorio PP. IX. questus est, in insula Bubalorum datas, exteri nobis conseruarunt. Quam in rem monet celeberrimus Kollarius : „Hasce litteras ex quodam MSS. eruit Lucius, ac easdem cum Carclinali Bona, vt Dacherio transmitterentur, communicauit. Conseruant huius rei memoriam binae litterae; nempe CC. et CCII. inter epistolas selectas D. Ioannis Bonae S. R. E. Presbiteri Cardinalis. Augustae Treui-