Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1208. /oannes A. Episcopus Strigoniensis Eccle­siam Tyrnauiensem cum pertinentiis suis , cap-tulc Strigoniensi confert. loannes, Dei gratia , sanctae Strigoniensis ec­clesiae Arcliiepiscopus, omnibus, ad cpios litterae praesent.es peruenerint, in perpetuum. Quoniam ea, quae geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, scripturae solent testimonio perennari. Ad vniuersorum volumus notitiam peruenire: quod nos intuita paupertate capituli, puro corde , et pio afTectu, eorum inediam considerantes, rele­uare, ecclesiam de Sumbat cuin suis pertinentiis, iure videlicet decimarum et aliis, contulimus libera­liter et libenter perpetuo possidendam; ila vide­licet , quod de redditibus ecclesiae illius cuilibet Canonico simila tribuatur ; residuum vero, si su­perfuerit, in vsum carnium dictis fratribus ex­pendatur. Ne igitur in posterum haec nostra do­natio in irritum valeat reuocari , in argumentum fidei rei gestae seriem praesentis cartulae testimo­nio commitlentes, eam sigilli nostri munimine ro­borari praecepimus. Anno Dominicae Incarnalio­nis Millesimo, ducentesimo octauo. " E MSS. Heuenesi Tom. T. seu LXVII. p. 10. Kapri­nai Tomo XXXVII. p. 220. in 4. A. Ch. 1208. Idem Ioannes A. Episcopus , villas Bulsu et Mocs capitulo Strigoniensi donat. Ioannes, Dei gratia, sanctae Strigoniensis Ec­clesiae A. Episcopus, vniuersis, qui paginam istam inspexerint, in perpetuum. Piis petentium deside­riis facilem nobis conuenit praebere assensum, et vota r quae a rationis tramite non discordant, ef-

Next

/
Oldalképek
Tartalom