Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sl.. Ch. 1207. Fdem Innocentius cum Bertholdo, quem prius reiecit, dispensandum ceiiset. Colocensi electo. Quoniara iuxta canonicas sanctiones muJta nonnuncjuam electionem impediunt , quae postuJationem impedire non deljent ; quum secundum rigorem iuris procedatur in illa , sed in ista fauor gratiae potius requiratur; electionem, quam de te dilecti filii Colocenses Canonici fecerant, licet pro confirmatione ipsius apud nos, precilms multiplicatis institerint; propter defectum tamen aetatis , quem eo tempore amplius sustinelDas , exigente iustitia, non duximus* confirmandam. Quia vero te nuper a noJjis humiliter postularunt, propter vrgentem necessitatem et euidentem vtilitatem, quae de tua speratur promotione futura; te cui et morum honestas , et competens scientia, sicut credimus suffragatur, Colocensi Ecclesiae concedendum duximus in pastorem , praedictis canonicis, nostris dantes litteris, in praeceptis , vt postquam dilectus filius Gregorius, tituli S. Yitalis presbiter Cardinalis, apostolicae sedis legatus, quod est a nobis dispositum, ipsis denunciauerit obseruandum, til>i , tanquam pastori suo , a nobis concesso et confirmato, tam in spiritualibus, quam temporalibus obedire procurent. Ne vero dispositionem nostram frustrari contingat; deuotioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus , si forsan aliquo casu denunciari nequiuerit, quod per praedictum legatum denunciari mandamus ; tu nihilominus, auctoritate praesentium, tanquam concessus et confirmatus a noJ)is, in Colocensi prouincia pastoris ofieium exequaris. Datum Romae apud S. Petrura IX. Kal. Ianuarii anno decimo. Aputl Baluz. Tom. II. p. 97. L. X. epist. 177. Katona H. C. T. V. p. 7 2. sq.