Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
quibus ciuitas Iadertina solotenus prostrata est, necessitate cogente, ad quamdam capellam, in honorem S. Petri Apostoli fundatam, in loco, qui dicitur Bubiani, quae quondam fuit sub ditione monasterii S. Dimitrii, in quo paruus grex noster Deo Omnipotenti famulabatur, confugimus nos quidem Dragosa, Girda, Premilla, etDabrosamoniales , et quaedam aliae , quae Dei iudicio vniuersae carnis viam ingressae sunt. Volentes igitur et modis omnibus affectantes in praedicto loco Domino Iesu Christo debituin seruitium exhibere, propter instans schisma, quod ortum est inter potentes Sclauoniae, multa et grauia incommoda, ab omnibus , tempore feruentis schismatis, quotidie perpessae fuimus; tumque sine Rectore eramus, tumque vsque ad vnum non erat, qui nobis faceret bonum. Ceterum cruciatus diurnos et nocturnos euadere optarites, cogitauimus, vt quoquo modo tot angustiis, quibus premebamur, finem Deus Omnipotens sua benignitate imponeret; et reuersis in nobismet ipsis, ad honorem et gloriam D o m i n i n o s t r i A n d r e a e , almifici Regis Hungariae, accessimus mente et corde ad venerabilem patrem, Dominum Domwiicum, Abbatem S. Damiani de Monte, et ad vniuersos fratres eiusdem monasterii, scientes pro certo, quod nullo modo in memorata capellastare poteramus, rogantesplurimum paternitatem eius, quod sui gratia, et nobis consuleret pariter et subueniret. Qui habito fratrum consilio , nostrae mediocritatis et calamitatum nimis compatiens, suscepit nos in consortio fraternitatis suae, firmiter nobis pollicens, in vita nostra , tam in victualibus, quam et indumentis , seu omnibus necessariis, prout sororibus suis, vel-